mystica hat geschrieben:Desine igitur, quaeso, ecclesiam in hoc foro semper reprehendere
Nonne summo iure reprehendo, femina archicatholica, apologetissima, praeiudicata?
mystica hat geschrieben: Scribe, quaeso, sententiam tuam in alio loco huius fori
Scribo, quod mihi esse scribendum censeo ad alios certioeres faciendos de rebus,
de quibus ecclesiae potius taceant timentes, ne etiam plus fidei perdant.
Non ignoras, quantum damni illae effecerint non solum in corporibus humanis, sed multo plus damni
in animis fidelium sibi nimis credentibus.
Tempus esse censeo, ut ecclesiis omne fere ius adimatur iudicandi de hominibus.
In dies nova patefiunt flagitia et res, quas hominibus magis noceant quam usui sint.
Et his diebus timor adhibetur et multum pressus ad homines cogendos, ut credant, quod aut falsum aut
refutatum aut stultum aut periculosum sit.
Tu mihi etiam nunc veritatem agnoscere velle videris ecclesias id neglegere, quo
homines revera indigeant et de amore caritateque multum loqui verbis usas pulchras,
blandas et caereminias agere, quas nemo fere iam intellegat quaeque inanes esse videntur.
Istum Carolum Wallner virum duco periculosum, qui cottidie cum Deo ipso colloqui videatur
imprimis id studens, ut se praebeat omniscientem et veritatem possidentem omnem.
Cave illos, qui magna voce utantur, minentur, ... et postremo pecuniam exigere velint
simulantes haeb omnia opus esse ad salutem aeternam assequendam.
Venia peto tuam, sed tacere vix possum.
Nemo supra Deum est, minime ecclesia catholica, quae historia progrediente
euangalium Christi iterum atque iterum perverse prodiderit et ex nuntio bono
nuntium fecerit malum, horribilem, inhumanissimum.
Non dubito, quin ista ecclesia et his diebus Iesum e medio tolleret, si fieri posset.
Nam nimis est implicata potentia, pecunia, privilegiis, quibus numquam carere parata esset.
Ergo nullam praetermitto occasionem monendi, ne ecclesiis nimis credatur.
Cuius auctoritas iamdudum amissa est et restitui non iam potest.
Qua de causa, ut supra iam dixi, alias terras petere coepit Europa amissa.
Scio te a me dissentire argementis usa, quae non intellegere possim nec velim.