Amicis sal.
intuitus es] Mihi quoque Marci Aurelii sententiam Latine reddenti verbum intuendi ante oculos versabatur, sed reiciendum videbatur esse, idque hac de causa: Quod sciam neque Caesar neque Cicero hoc tempore perfecto uti videntur. Quod vero ad ἑώÏας, Marci imperfectum, attinet, restat ut quaeratur, utrum ei qui id in Latinum convertat perfectum praeferendum sit an imperfectum. Me quidem fluctuare fateor, ut scripsi, inter “aspexisti†et “aspiciebasâ€; in contrarias enim partes rem licet disputari.
Valete. Feria quarta Cinerum sive die Parentalium primo.